Contents

« Prev Micah 5 Next »

Chapter 5

1nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel 2et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis 3propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel 4et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae 5et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines 6et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris 7et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum 8et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat 9exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt 10et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas 11et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te 12et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum 13et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas 14et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt

« Prev Micah 5 Next »
VIEWNAME is workSection