Contents

« Prev Luke 4 Next »

Chapter 4

1Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum 2diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit 3dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat 4et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei 5et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis 6et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa 7tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia 8et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 9et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum 10scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te 11et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 12et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum 13et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus 14et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo 15et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus 16et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere 17et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat 18Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me 19praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis 20et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum 21coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris 22et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph 23et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua 24ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua 25in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra 26et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam 27et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus 28et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes 29et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum 30ipse autem transiens per medium illorum ibat 31et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis 32et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius 33et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna 34dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei 35et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit 36et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt 37et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis 38surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea 39et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis 40cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos 41exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum 42facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis 43quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum 44et erat praedicans in synagogis Galilaeae

« Prev Luke 4 Next »
VIEWNAME is workSection