Contents

« Prev Job 36 Next »

Chapter 36

1addens quoque Heliu haec locutus est 2sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar 3repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum 4vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi 5Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens 6sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit 7non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur 8et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis 9indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint 10revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate 11si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria 12si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia 13simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint 14morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos 15eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius 16igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine 17causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies 18non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te 19depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine 20ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis 21cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam 22ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus 23quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem 24memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri 25omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul 26ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis 27qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum 28qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper 29si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum 30et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet 31per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus 32in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat 33adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

« Prev Job 36 Next »
VIEWNAME is workSection