Contents

« Prev Judith 3 Next »

Chapter 3

1tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt 2desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini 3omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt 4sint omnia sub lege tua 5nos iam et filii nostri servi tui sumus 6veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi 7tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram 8de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum 9tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti 10excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis 11nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt 12nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit 13praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari 14pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa 15accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae

« Prev Judith 3 Next »
VIEWNAME is workSection