Contents

« Prev Judith 12 Next »

Chapter 12

1tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo 2cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quae mihi detuli manducabo 3cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi 4et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat 5et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum 6et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum 7et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquae 8et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui 9et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam 10et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum 11foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo 12tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate 13cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino meo 14omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae 15et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem eius 16cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius 17et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me 18et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis 19et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla eius 20et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua

« Prev Judith 12 Next »
VIEWNAME is workSection