Chapter 3
1ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
2fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
3principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
4et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
5et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
6adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu
tua
7respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem
populi
8ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis
eius
9agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam
reddita sunt eis mala
10dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
11vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
12populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt
et viam gressuum tuorum dissipant
13stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
14Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis
in domo vestra
15quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
16et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant
ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
18in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
19et torques et monilia et armillas et mitras
20discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
21et anulos et gemmas in fronte pendentes
22et mutatoria et pallia et linteamina et acus
23et specula et sindones et vittas et theristra
24et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
26et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit