Contents

« Prev Hosea 6 Next »

Chapter 6

1in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum 2quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos 3vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae 4quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens 5propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur 6quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta 7ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me 8Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine 9et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt 10in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel 11sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei

« Prev Hosea 6 Next »
VIEWNAME is workSection