« Prev Galatians 4 Next »

Chapter 4

1dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium 2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre 3ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes 4at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege 5ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus 6quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater 7itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum 8sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis 9nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis 10dies observatis et menses et tempora et annos 11timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis 12estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis 13scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem 14et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum 15ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi 16ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis 17aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini 18bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos 19filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis 20vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis 21dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis 22scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera 23sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem 24quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar 25Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius 26illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra 27scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 28nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus 29sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc 30sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae 31itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit

« Prev Galatians 4 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |