Contents

« Prev Ecclesiastes 3 Next »

Chapter 3

1omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo 2tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est 3tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi 4tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi 5tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus 6tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi 7tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi 8tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis 9quid habet amplius homo de labore suo 10vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea 11cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem 12et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua 13omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est 14didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur 15quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit 16vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem 17et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit 18dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis 19idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati 20et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur 21quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum 22et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat

« Prev Ecclesiastes 3 Next »
VIEWNAME is workSection