« Prev 2 Esdras 13 Next »

Chapter 13

1et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte. 2et ecce de mari ventus exsurgebat, ut conturbaret omnes fluctus eius. 3et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia quae sub eo videbantur. 4et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem. 5et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari. 6et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit super eum. 7ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui. 8et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare. 9et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi, 10quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec, fluctus et multitudo tempestat 11et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti. 12et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam. 13et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi: 14tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam. 15et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii huius. 16sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti. 17qui enim non sunt derelicti, tristes erunt 18intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt 19propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec. 20attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit: 21et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus locutus es adaperiam tibi. 22quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui non derelicti sunt haec interpretatio: 23qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum. 24scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt. 25interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem de corde maris, 26ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt. 27et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem, 28et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec interpretatio: 29ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt. 30et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram. 31et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum. 32et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem. 33et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro, 34et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti volentes venire et expugnare eum. 35ipse autem stabit super cacumen montis Sion. 36Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus. 37ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes impietates eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari, 38quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore et legem quae igni adsimilata est. 39et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam, 40haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam. 41ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum. 42ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant servantes in regione sua. 43per introitus autem angustos fluminis Eufraten introierunt. 44fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas Fluminis usquequo transirent. 45per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et dimidii, nam regio illa vocatur Arzar et, 46tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et nunc iterum coeperunt venire, 47iterum Altissimus statuit venas Fluminis, ut possint transire, propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace, 48sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur intra terminum meum 49sanctum. erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum quae collectae sunt gentes, proteget qui superaverit populum. 50et tunc ostendet eis multa plurima portenta. 51et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi: 52sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei. 53haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter quod inluminatus es haec solus. 54dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam exquisisti. 55vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum vocasti matrem. 56et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum. erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia. 57et profectus sum et transii in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat, 58et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus inlata. et sedi ibi tribus diebus.

« Prev 2 Esdras 13 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |