« Prev 2 Esdras 12 Next »

Chapter 12

1et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi, 2et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum. 3et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo: 4ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi. 5ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac. 6nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem. 7et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam, 8conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam. 9dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me: 10haec est interpretatio visionis huius quam vidisti: 11aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo, 12sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi. 13ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam. 14regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum. 15nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim. 16haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti. 17et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius. 18haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium. 19et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius, 20haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient 21adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur. 22et quoniam vidisti tria capita quiescentia, 23haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram 24et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae. 25isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius. 26et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis. 27nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet. 28unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet. 29et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte, 30haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum, 31sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti. 32hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum. 33statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos. 34nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio. 35hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius. 36tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc. 37scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito. 38et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec. 39tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi. 40et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes: 41quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc? 42tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate. 43aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt? 44si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion. 45nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi: 46confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob. 47est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione. 48ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae. 49et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos. 50et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem. 51ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis.

« Prev 2 Esdras 12 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |