Contents

« Prev 2 Esdras 10 Next »

Chapter 10

1et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est. 2et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem. 3et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo. 4et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar. 5et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi: 6stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt. 7quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime 8et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio. 9interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium. 10et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum. 11et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi 12quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui, 13terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico: 14sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam. 15nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus. 16si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis. 17ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me: 18non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar. 19et adposui adhuc loqui ad eam et dixi: 20noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem. 21vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est, 22et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt. 23et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt. 24tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum. 25et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc. 26et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a sono. et vidi, 27et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et timui et clamavi voce magna et dixi: 28ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium. 29et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me, 30et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi: 31quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi: 32quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me: 33sta ut vir, et commonebo te. et dixi: 34loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar, 35quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio. 36aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat? 37nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me et dixit: 38audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times, quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa. 39vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion. 40hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit ante paululum, 41quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam, 42nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi civitas aedificari. 43et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est: 44haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam. 45et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata. 46et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium. 47et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore, haec erat habitatio Hierusalem. 48et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem. 49et ecce vidisti similitudinem eius, quomodo filium luget, et tu inchoasti consolare eam de his quae contigerunt. haec erant tibi aperienda. 50et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius. 51propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata. 52sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere haec. 53propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii. 54nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi. 55tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre. 56et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum audire. 57tu enim beatus es prae multis et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci. 58nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic, 59et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus. 60et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.

« Prev 2 Esdras 10 Next »
VIEWNAME is workSection