« Prev 2 Corinthians 4 Next »

Chapter 4

1ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus 2sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 3quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 4in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 5non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum 6quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu 7habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis 8in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 9persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus 10semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur 11semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali 12ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis 13habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur 14scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum 15omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei 16propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem 17id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis 18non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt

« Prev 2 Corinthians 4 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |