« Prev 2 Corinthians 3 Next »

Chapter 3

1incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis 2epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus 3manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus 4fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum 5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est 6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat 7quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur 8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria 9nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria 10nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam 11si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est 12habentes igitur talem spem multa fiducia utimur 13et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur 14sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur 15sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum 16cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen 17Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas 18nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

« Prev 2 Corinthians 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |