Chapter 16
1et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebeus
2et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab
adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens
3nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo vobiscum sit
4et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
5et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens
erat inter medium ipsorum
6et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit
primus et viderunt eum viri et transierunt post eum
7et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis
8et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui
autem fugerunt in munitionem
9tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit
10et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus
est Iudaeam in pace
11et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum
12erat enim gener summi sacerdotis
13et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
14Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias
filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath
15et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et
abscondit illic viros
16et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium
et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius
17et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis
18et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa
19et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et
dona
20et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
21et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici
22ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant
eum perdere
23et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit
et rerum gestarum eius