Contents

« Prev 1 Maccabees 15 Next »

Chapter 15

1et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti 2et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem 3quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas 4volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo 5nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi 6et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua 7Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi 8[] 9cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra 10anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone 11et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam 12sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus 13et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum 14et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi 15venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec 16Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem 17legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum 18adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille 19placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos 20visum est autem nobis accipere ab eis clypeum 21si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam 22haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci 23et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen 24exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum 25Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet 26et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa 27et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo 28et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei 29fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo 30nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae 31sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos 32et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis 33et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est 34nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum 35nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum 36reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna 37Tryfon autem fugit navi in Orthosiada 38et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi 39et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem 40et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare Caedronem 41et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex

« Prev 1 Maccabees 15 Next »
VIEWNAME is workSection