Chapter 16
1propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt
2pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans
eis ortygometram
3ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur
hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam
4oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum
inimici illorum exterminabantur
5etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur
6non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati
legis tuae
7qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem
8et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo
9illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi
exterminari
10filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos
11in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio
12etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia
13tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis
14homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta
est
15sed tuam manum effugere inpossibile est
16negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem
passi et per ignem consummati
17quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum
18quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent
quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
19et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret
20pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum
in se habentem et omnis saporis suavitatem
21substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat
convertebatur
22nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens
in grandine et pluvia coruscans
23hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est
24creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui
in te confidunt
25propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati
sunt
26ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint
conservat
27quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
28ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
29ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua