« Prev Wisdom of Solomon 15 Next »

Chapter 15

1tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia 2etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati 3nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis 4non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores 5cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima 6malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt 7sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus 8et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat 9sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit 10cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius 11quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem 12sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere 13hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit 14omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi 15quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum 16homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere 17cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam 18sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora 19sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius

« Prev Wisdom of Solomon 15 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |