« Prev Sirach 51 Next »

Chapter 51

1oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum 2confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi 3et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor 4et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam 5de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me 6a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus 7de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta 8laudavit usque ad mortem anima mea Dominum 9et vita mea adpropinquans erat infero deorsum 10circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat 11memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt 12quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium 13exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum 14invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio 15laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea 16liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo 17propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini 18cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea 19ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva 20laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam 21inclinavi modice aurem meam et excepi illam 22multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea 23dans mihi sapientiam dabo gloriam 24consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor 25conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum 26manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi 27animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam 28possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non derelinquar 29venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem 30dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum 31adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae 32quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer 33aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento 34et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam 35videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem 36adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea 37laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius 38operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo

« Prev Sirach 51 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |