Chapter 52
1et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit
2Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum
3qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde
4servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste
5et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in
throno Israhel
6verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo
7et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David
8quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra
9si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi
10et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te
11ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer
tuus orat in hunc locum
12et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto