Chapter 5
1noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et
obductionis
2non sequaris concupiscentiam cordis
3et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
4ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor
5de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
6et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur
7misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
8non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
9subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te
10noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
11non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua
12esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
13esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum
14si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
15honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius
16non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris
17super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et
contumelia
18iustifica pusillo et magno similiter