Chapter 4
1fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere
2animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
3cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
4rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno
5ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere
6maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
7congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
8declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine
9libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua
10in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum
11et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater
12sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae
13et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius
14qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus
15qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus
16qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens
17si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum
18quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum
19timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum
in cogitationibus illius et credat animae illius
20et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
21et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae
22si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui
23fili conserva tempus et devita a malo
24pro anima tua non confundaris dicere verum
25est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam
26ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium
27non reverearis proximum tuum in casum suum
28nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius
29in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
30non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere
31non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato
32noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii
33pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
34noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
35noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
36non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta