« Prev Sirach 49 Next »

Chapter 49

1memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii 2in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini 3ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis 4et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem 5praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt 6nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei 7dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti 8incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae 9nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare 10Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin 11nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias 12et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis 13quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel 14et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna 15et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras 16nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra 17et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi 18et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt 19Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam

« Prev Sirach 49 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |