« Prev Sirach 48 Next »

Chapter 48

1et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat 2qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini 3verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae 4sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi 5qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei 6qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo 7qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis 8qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te 9qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum 10qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob 11beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt 12nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum 13Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum 14nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius 15in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius 16in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram 17et relicta est gens perpauca et princeps in domo David 18quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata 19Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum 20in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua 21tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres 22et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum 23non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae 24subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei 25nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei 26in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam 27spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum 28ostendit futura et abscondita antequam evenirent

« Prev Sirach 48 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |