Chapter 40
1occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in
diem sepulturae in matrem omnium
2cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis
3residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere
4ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor
mortis iracundia perseverans et contentio
5et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius
6modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus
7conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum
timorem
8cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum
9ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella
10super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus
11omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur
12omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
13substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
14in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent
15nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant
16viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur
17gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet
18vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum
19fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur
20vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae
21tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis
22gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
23amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
24fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit
25aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
26facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
27non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
28timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum
29fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere
30vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
32in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit