« Prev Sirach 39 Next »

Chapter 39

1sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit 2narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit 3occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur 4in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit 5in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit 6cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur 7aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur 8si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum 9et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino 10ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur 11ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur 12conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur 13non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem 14sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia 15si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi 16adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum 17in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate 18quasi libanus odorem suavitatis habete 19florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis 20date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione 21opera Domini universa bona valde 22in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum 23quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius 24opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius 25a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius 26non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur 27benedictio illius quasi fluvius inundavit 28et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit 29quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius 30bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala 31initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum 32haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur 33sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua 34in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent 35ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt 36bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios 37in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum 38propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi 39omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit 40non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur 41et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini

« Prev Sirach 39 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |