« Prev Sirach 30 Next »

Chapter 30

1de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo 2qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur 3qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo 4mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se 5in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis 6reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam 7pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius 8equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps 9lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te 10non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui 11non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius 12curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae 13doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas 14melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia 15salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus 16non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium 17melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans 18bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro 19quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur 20sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis 21videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans 22tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo 23iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas 24miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te 25multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa 26zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus 27splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt

« Prev Sirach 30 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |