Chapter 29
1de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat
2fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
3confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
4multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
5donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
6et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
7si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem
8sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
9et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
10multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
11verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum
12propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
13perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem
14pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum
15conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo
16[]
17[]
18super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
19vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
20gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
21repromissorem fugit peccator et inmundus
22bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
23vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
24repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris
25viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis
26peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
27recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas
28initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem
29melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio
30super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies
31vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
32hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet
33transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros
34exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater
35gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris