« Prev Sirach 24 Next »

Chapter 24

1sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur 2et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur 3in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur 4in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens 5ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam 6ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram 7ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis 8gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi 9et in omni terra steti et in omni populo 10et in omni gente primatum habui 11et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor 12tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo 13et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices 14ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi 15et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea 16et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea 17quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion 18et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho 19quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis 20sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris 21et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus 22ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae 23ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis 24ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei 25in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis 26transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini 27spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum 28memoria mea in generatione saeculorum 29qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient 30qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt 31qui elucidant me vitam aeternam habebunt 32haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis 33legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis 34posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum 35qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum 36qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis 37qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae 38qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam 39a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna 40ego sapientia effudi flumina 41ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso 42dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum 43et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare 44quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo 45penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo 46adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum 47videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem

« Prev Sirach 24 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |