« Prev Sirach 23 Next »

Chapter 23

1Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis 2quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum 3et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus 4Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum 5extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me 6aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me 7doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis 8in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo 9iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa 10nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis 11sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur 12vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga 13et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter 14et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius 15est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob 16etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt 17indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati 18memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis 19ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas 20homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur 21duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem 22anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat 23et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem 24homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo 25omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt 26tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus 27et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum 28et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes 29Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia 30hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur 31et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei 32sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio 33primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi 34haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur 35non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum 36derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur 37et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini 38et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo

« Prev Sirach 23 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |