« Prev Psalm 80 Next »

Chapter 80

1in finem pro torcularibus Asaph 2exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob 3sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara 4bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae 5quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob 6testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit 7devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt 8in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma 9audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me 10non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum 11ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 12et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi 13et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis 14si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset 15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam 16inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo 17et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos

« Prev Psalm 80 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |