« Prev Psalm 79 Next »

Chapter 79

1in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus 2qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare 3coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos 4Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 5Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui 6cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura 7posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos 8Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 9vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam 10dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram 11operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei 12extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius 13ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam 14exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam 15Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam 16et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi 17incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt 18fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi 19et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus 20Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

« Prev Psalm 79 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |