« Prev Psalm 47 Next »

Chapter 47

1canticum psalmi filiis Core secunda sabbati 2magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius 3fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni 4Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam 5quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum 6ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt 7tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis 8in spiritu vehementi conteres naves Tharsis 9sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma 10suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 11secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua 12laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine; 13circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius 14ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram 15quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula

« Prev Psalm 47 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |