« Prev Psalm 48 Next »

Chapter 48

1in finem filiis Core psalmus 2audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem 3quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper 4os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam 5inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam 6cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me 7qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur 8frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam 9et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum 10et vivet * adhuc; in finem 11non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas 12%et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis 13et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis 14haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma 15sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum 16verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma 17ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius 18quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius 19quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei 20introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen 21homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis

« Prev Psalm 48 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |