Contents

« Prev Psalm 27 Next »

Chapter 27

1huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum 2exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum 3ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum 4da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis 5quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos 6benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae 7Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei 8Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est 9salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

« Prev Psalm 27 Next »
VIEWNAME is workSection