« Prev Psalm 28 Next »

Chapter 28

1psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum 2adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius 3vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas 4vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia 5vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani 6et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium 7vox Domini intercidentis flammam ignis 8vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades 9vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam 10Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum 11Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

« Prev Psalm 28 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |