« Prev Psalm 23 Next »

Chapter 23

1psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo 2*quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum 3quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius 4innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo 5hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo 6haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma 7adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 8quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio 9adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 10quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma

« Prev Psalm 23 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |