Contents

« Prev Psalm 24 Next »

Chapter 24

1psalmus David ad te Domine levavi animam meam 2Deus meus in te confido non erubescam 3neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur 4confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me 5dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die 6reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt 7delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine 8dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via 9diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas 10universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius 11propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim 12quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit 13anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram 14firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis 15oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 16respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego 17tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me 18vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea 19respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 20custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te 21innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te 22libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis

« Prev Psalm 24 Next »
VIEWNAME is workSection