« Prev Psalm 20 Next »

Chapter 20

1in finem psalmus David 2Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer 3desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma 4quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso 5vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi 6magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum 7quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo 8quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur 9inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderunt 10pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis 11fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum 12quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt %stabilire; 13quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum 14exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas

« Prev Psalm 20 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |