Contents

« Prev Psalm 19 Next »

Chapter 19

1in finem psalmus David 2exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob 3mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te 4memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma 5tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet 6laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur 7impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius 8hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus 9ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus 10Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te

« Prev Psalm 19 Next »
VIEWNAME is workSection