« Prev Psalm 144 Next »

Chapter 144

1laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi 2per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi 3magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis 4generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt 5magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt 6et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt 7memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt 8miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors 9suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius 10confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi 11gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur 12ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui 13regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis 14adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos 15oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno 16aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione 17iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 18prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate 19voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos 20custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet 21laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi

« Prev Psalm 144 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |