« Prev Psalm 145 Next »

Chapter 145

1alleluia Aggei et Zacchariae 2lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus 3in filiis hominum quibus non est salus 4exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum 5beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius 6qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis 7qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos 8Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet 10regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem

« Prev Psalm 145 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |