« Prev Psalm 136 Next »

Chapter 136

1David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion 2in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra 3quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion 4quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 5si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea 6adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae 7memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea 8filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis 9beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

« Prev Psalm 136 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |