« Prev Psalm 137 Next »

Chapter 137

1ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi 2adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum 3in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute 4confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui 5et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini 6quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit 7si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua 8Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias

« Prev Psalm 137 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |