« Prev Matthew 11 Next »

Chapter 11

1et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum 2Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis 3ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus 4et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis 5caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur 6et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me 7illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam 8sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt 9sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam 10hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te 11amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo 12a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud 13omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt 14et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est 15qui habet aures audiendi audiat 16cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus 17dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis 18venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet 19venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis 20tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam 21vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent 22verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis 23et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem 24verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi 25in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis 26ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te 27omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare 28venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos 29tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris 30iugum enim meum suave est et onus meum leve est

« Prev Matthew 11 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |