Contents

« Prev Matthew 12 Next »

Chapter 12

1in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare 2Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis 3at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant 4quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus 5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt 6dico autem vobis quia templo maior est hic 7si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes 8dominus est enim Filius hominis etiam sabbati 9et cum inde transisset venit in synagogam eorum 10et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum 11ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam 12quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere 13tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera 14exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent 15Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes 16et praecepit eis ne manifestum eum facerent 17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem 18ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit 19non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius 20harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium 21et in nomine eius gentes sperabunt 22tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret 23et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David 24Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum 25Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit 26et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius 27et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri 28si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei 29aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat 30qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit 31ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur 32et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro 33aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur 34progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur 35bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala 36dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii 37ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis 38tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre 39qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae 40sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus 41viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic 42regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic 43cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit 44tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam 45tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae 46adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei 47dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te 48at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei 49et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei 50quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est

« Prev Matthew 12 Next »
VIEWNAME is workSection