« Prev Mark 2 Next »

Chapter 2

1et iterum intravit Capharnaum post dies 2et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum 3et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur 4et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat 5cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata 6erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis 7quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 8quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris 9quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula 10ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico 11tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam 12et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus 13et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos 14et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum 15et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum 16et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester 17hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores 18et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant 19et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare 20venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die 21nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit 22et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet 23et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas 24Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet 25et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant 26quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant 27et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum 28itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati

« Prev Mark 2 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |