« Prev Mark 1 Next »

Chapter 1

1initium evangelii Iesu Christi Filii Dei 2sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam 3vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 4fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 5et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua 6et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat 7et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius 8ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto 9et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne 10et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso 11et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui 12et statim Spiritus expellit eum in desertum 13et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi 14postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei 15et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio 16et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores 17et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 18et protinus relictis retibus secuti sunt eum 19et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia 20et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum 21et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos 22et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae 23et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit 24dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei 25et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine 26et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo 27et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei 28et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae 29et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne 30decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa 31et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis 32vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes 33et erat omnis civitas congregata ad ianuam 34et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum 35et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat 36et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant 37et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te 38et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni 39et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens 40et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare 41Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare 42et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est 43et comminatus ei statim eiecit illum 44et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis 45at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

« Prev Mark 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |