« Prev Job 40 Next »

Chapter 40

1respondens autem Dominus Iob de turbine ait 2accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi 3numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris 4et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas 5circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus 6disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia 7respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo 8absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam 9et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua 10ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet 11fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 12constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt 13ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae 14ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius 15huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi 16sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus 17protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis 18ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius 19in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius 20an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 21numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 22numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 23numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 24numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 25concident eum amici divident illum negotiatores 26numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 27pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui 28ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

« Prev Job 40 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |