Contents

« Prev Job 28 Next »

Chapter 28

1habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur 2ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur 3tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis 4dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios 5terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est 6locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum 7semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis 8non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena 9ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes 10in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius 11profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem 12sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae 13nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium 14abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum 15non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius 16non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro 17non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri 18excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis 19non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur 20unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae 21abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet 22perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius 23Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius 24ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit 25qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura 26quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus 27tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit 28et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

« Prev Job 28 Next »
VIEWNAME is workSection